Domine quid multiplicati sunt
Adrian Willaert
Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;
Multi dicunt animae meae: non est salus ipsi in Deo eius
Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum
Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo