Codex Las Huelgas: VIII. Cum sint difficilia Salomoni tria (Notre-Dame Conductus mss. Firenze P9)
I Cum sint difficilia
Salomoni tria,
Quartum nescit penitus,
Quod est viri via
In adolescentia,
Quod est Christi transitus
In virgine Maria.
II Hec est adolescentula,
Que soli Verbo patula,
Quod fuit ab initio;
Sic patet, quod non patitur,
Cum intrat egreditur,
Quia Verbi conceptio
Sine contagio
Partus sine vestigio.
III Ipsa nihilominus
Terra, celum, mare,
Ipse quoque Dominus
Serpens, avis,
Est et navis;
Cuius non difficile,
Sed impossibile,
Vias investigare.